Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 1. (Budae, 1829.)

mo, quadragesimo tertio ; sexto Kalendas Februa­rii, regni autem nostri anno decimo ( octauo ). " Ex Originali eruit Cl. Dan. Cornicles. Cod. Szech Dipl. in 4. Tom. II. p. 57. sqq. A, Ch. 1245. Idem Bela Simeoni Ilispano possessionem Kuhtukeur confirmat. Bela, Dei gratia, Hungarie, Dalmatie , Crowa­tie, Rame, Seruie, Gallicie , Lodomerie, Cumani­eque Rex in perpetuum. Omnibus Cliristi fideli­buspresentem paginam inspecturis salutem, et omne bonum. Ad vniuersorum noticiam tenore presenti­um volumus peruenire, quod Comes Symon de Ilispania, dilectus et fidelis noster, ad nostram accedens presenciam , exliibuit nobis priuilegium Serenissimi Regis Andree, karissimi patris nostri, super collatione terre R u li t u k e u r i vocate, supra Suprunium situate, petens illud nostre Ma­iestatis priuilegio consignari. Cuius quidem priuile­gii tenor talis est (V. ad annum 1228.) Nos itaque eiusdem Comitis Symonis, iidelis nostri meritis re­censitis , iustis petitionibus eius inclinati, dictum priuilegium incliti Dornini Regis Andree, de verbo ad verbum insertum, presentibus ad eternam rei memoriam, ei, per eum eius lieredibus , lieredum­que SLiorum successoribus, cum omni plenitudine sui iuris authoritate duximus presentium eonfirman­dum. In cuius rei memoriam , perpetuamque firmi­tatem, presentes concessimus litteras dupplicis si­gilli nostri munimine roboratas. Datum per manus Magistri Benedicti, aule Regie Cancellarii, Prepo­siti Albensis et Llecti Colocensis. Anno Domini MCCXL. tertio. Sexto Idus Iunii.«

Next

/
Oldalképek
Tartalom