Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 1. (Budae, 1829.)
A. Ch. 1242. Idem Bela iura et possessiones Comitum de mgla donationalibus transumtis con/irmat, ac conditionem seruitii praescribit. Bela, Dei gratia , Hungarie, Dalmatie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Comanieque Rex omnibus Cliristi fidelibus, presentem paginam inspecturis salutem et omne bonum. Ad vniuersorum notitiam liarum serie volumus peruenire, quod accedentes ad nos fideles nostri, filii Cornitis Guidonis de Wegla, scilicet Joannes, l 7ridericus, Bartliolomeus, et Guido presentauerunt quedam scripta nobis, asserentes ipsa esse exemplaria priuilegiorum nostrorum antecessorum, videlicet Aui nostri Belae, bone recordationis, et Patris nostri Andree, quondam Regis Hungarie, quorum Originalia propter discrimina itineris , quae tunc imminebant, sicut dicebatur, non poterant apportasse; postulauerunt liec eadem nostro priuilegio confirmari, maxime cum ipsa fuissent sub sigillis quaruindam authenticarum personarum illata, quibus fides bene poterat adhiberi. Nos itaque temporc necessitatis considerato, c u m n o s persecutio impelleret Tartarorum, et ipsorum non modicum indigeremus seruitio, tenore rescriptorum, quod inferius obseruabitur annotato, nostris litteris et duplicis sigilli nostri munimine duximus roboranda, ita tamen, quod ( securiore) tempore ad exhibitionem Origiualium praedicti filii Guidonis Comitis teneantur, et noua de veteris accipiant firmitatem. Adiicientes, quod iidem ipsis se obligantibus cuui circa inaritima velierimus, donec moram ibi fecerimus, cum duabus nauibus, quae vulgariter galia (galya) et Seycia (Sayka) vocantur, teneantur deseruire; sed