Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 1. (Budae, 1829.)
postquam de maritimis recesserimus, prioribus obligabuntur condicionibus, que in memoratis priuilegiis continentur. Praeterea constituimus eisdem assumentibus, quod racione terrae exisVentis infra Ducatum Sclauonie, que Wynodol vocatur, quam ipsi ex donacione patris nostri karissimi possidere dinoscuntur, cum tribus militibus, armatis decenter et honeste, nobis seruire tenebuntur, quod ibinus bene explicatum fuerat per hoc verbum existit ( f. consensum) in priuilegio Patris nostri; extra regnum autem nostrum cum exercitus Croaticus fuerit conuocatus, cum duobus tantum militibus deseruiant, sed intra regni limites cum tribus militibus, sicut est predictum, ad alia vero nullatenus eos esse volumus obligatos. Tenor autem Priuilegii Bele aui nostri, quondam Incliti regis Hungariae, talis est ( vide Belae III. ad an. 1163.) Tenor vero Priuilegii Regis Andree fratris nostri talis est (V. ad annum 1209.) Datum apud Tragurium VI. Idus Marci, A. Domini MCCXLI. regni autem nostri anno septimo." Haec confirmauerat iterum idem Bela A. 1251 et 4255. Item Stephanus V. Ladislaus IV. etc. Ex originali Camerae Poson. eruit C. Paulus Festetics e capsa instrumentoruin Frangepaniorum cap. 87-8. Legendum esse MCCXLII. tum iocus subscriptionis , tum etiam annus Belae regiminis septimus euincit. Oscitantiam transcriptoris prodit turpis error, quo Andreas Belae fratris, pro patris nomen fert. Legitur etiam in collect. Dipl. Fejeruariana Tom. III. nro. 290.