Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 1. (Budae, 1829.)
habituris, salutein in Domino Iesu Christo. Vt posterorum notitiae liquide posset clarescere, quod prouide, et attente ordinatur ab aliquo, praesertim quoties negocium partium de regali conscientia fine debito terminatur, sollerter est prouisum litterarum patrocinio stabilire. Eapropter ad notitiam vniuersorum volumus peruenire, quod accedens ad praesentiam nostram dilectus nobis in Christo Ioannes, abbas de Topolicza, humiliter nobis supplicauit , et instanter, quod nos diuisionem terrae Castri de Guora, inter ipsum ab vna parte, et Blinenses ab altera, factam per Comitem Marcum, filium Borochim, destinatum ad hoc a dile— cto et fideli nostro Dionysio bano, cui hoc idem specialiter commiseramus exequendum, praesente etiam fideli Clerico nostro Magistro Nicolino , ad hoc pro prestaldo per nos deputato, nec non ho~ mine Capituli Zagrabiensis et homine Praeceptoris templariorum de Guora, ac hominibus hospitum nostrorum de Perna et Petrina, et pluribus aliis lide dignis, ne vlterius — — Nos igitur — — Nomina autem possessionum, quae ad Abbatis partem pertinent, — — sunt haec : videlicet de Kratka — — Vt autem ordinatio diuisionis saepe dicta salua et inconcussa permaneat, praesentibus eam litteris sub dupplici nostro sigillo perpetuo confirmamus. Datum in Segueth anno Dominicae Incarn. MCCXLII. regni vero nostri anno VIII." Ap«d Kerchelicli Hist. Eccl. Zagrab. p. 192. Katona Tom. V. p. 1069. sq.