Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 1. (Budae, 1829.)

sas eo, quod conterapta authoritate legalis priuile­gii , sibi cogniti , irrequisito iudice eiuitatis fati­gauerit eum frustra laboribus et expensis. Ciues autem liberam habeant yndeeunque voluerint eli­gendi facultatem iudicem ciuitatis nobis praesen­tandum , et mutandi eundem annuatim pro siiae arbitrio voluntatis. Item si quis de ciuitate sine herede decesserit, de rebus suis mobiiibus liberam liabeat disponendi facultatem cuicunque voluerit; res vero immobiles, domus, curiam, vineas, terram et beneficia suorum conciuium, liabito consilio, vxo­ri suae, vel alicui cognatorum suorum relinquat; ita tamen, quod nec per ipsum, nec per vxorem, nec per cognatos a iurisdictione ciuitatis possit alienari vel eximi, vel auelli. Item siquis intestatus decesse­rit, et nec vxorem nec filios, nec cognatos habue­rit, duae partes rerum suarum per viros fide di­gnos, consilio ciuium ad hoc deputatos , pauperi­bus et ecclesiae ciuitatis eiusdem, distribuantur ; tertia vero pars ad vtilitatem ciuitatis reseruetur. Item statuimus, quod in eadem ciuitate forum so­lemne duobus diebus in liebdomada videlicet die Lunae et die louis celebretur, elf praeterea forum quotidianum quotidie habeatur. Vniuersitas vero ciuitatis supradictae nobis tenetur ad seruitia in­frascripta. Cum enim rex Hungarorum expeditio­nem ad partes maritimas, vel Charinthiam vel Au­striam facere voluerit , dicti ciues decem milites mittere teneantur cum armis militaribus apparatos; praeterea Domino regi, quando ipsum illuc ire contingeret, debent dare pro prandio duodecim boues, mille panes et quatuor tunellas vini; Duci autem totius Sclauoniae, si sit de prole regia, me­dietatem praedictorum dare tenentur. Bano vero

Next

/
Oldalképek
Tartalom