Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 1. (Budae, 1829.)
pro tempore constituto , non tamen Vice - Bano, nihil aliud soluere, nisi in principio introitus Banatus, vnum bouem, centum panes, tunellam vnam vini semel, quamdiu durauerit in banatu. Sane ab omnibus istis seruitiis vsque quinquennium erunt liberi et immunes; transacto quinquennio tenebuntur. Item iidem ciues voluntate spontanea super se assumserunt, quod expensis propriis dictum montem Grech muro firmissimo communirent. Ad sustentationem autem hospitum in praedicto monte habitantium dedimus terram circa eundem montem Grech, statuentes eam per dilectum et fidelem nostrum Dionysium, Banum totius Sclauoniae, eisdem hospitibus sub certis metis et distinctis perpetuo possidendam; cuius terrae metae sic vadunt: Prima meta est in portu Sauae, qui Kiralrewi dicitur, iuxta magnam viam, et per eamdem tendit vsque ad riuum, qui Zoyska dicitur; quem riuum transit per pontem, dein per eamdem viam tendit versus aquilonem, transiens aquam, quae Mlaka dicitur, et peruenit ad monticulum, iuxta quem est meta terrea, quae diuidit terram populorum regis a parte orientali; deinde transiens minorem Mlakam, peruenit ad magnam viam, quae vulgo Etteuen dicitur; per quam veniens peruenit ad riuum Czirkuenich, ibi est pons; hinc superius per eumdem riuum iuxta montem Grech vadit directe versus aquilonem , metatim tendens ad fontem, qui dicitur Kubulkuth; iuxta quem est meta terrea, a quo superius per riuulum Czirkuenich versus aquilonem peruenit ad riuulum, qui dicitur Zopotinka. Hinc transiens monticulum cadit in quamdam vallem , per quam transit in riuulum , qui dicitur L o in z-