Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 1. (Budae, 1829.)
rura libertas in omnibus ineoncussa conseruetur, nisi voluerint honorare. Quura autein regi Hungariae exercitum facere placuerit; nobiles de genere Giuich cum duabus barchis, quas habere poterunt, de suis impensis praeparatis et armatis, secundum quod regiam condecet maiestatem, vna cum nautis et nauigatoribus seruire teneantur. Mercatores autem, vel negociatores ipsorum per vniuersum regnum regis Yngariae, in terra marique, negocia vel mercimonia exercentes, immunes a solutione tributi penitus habeantur. Attendentes etiam ipsorum fidelitatem, concedimus, quod nullus dictorum ISobilium, in eadem insula commorantium, extra ciuitatem comparere vel respondere coram aliquo iudice teneatur; nisi forte regiam maiestatem Dalmatiam contingeret aduenire. Si vero aliquis ex ipsis , forte grauatus iusta de causa, ad alias partes transire voluerit; secure cum vxore, filiis et familia, et omni sua possessione recedere valeat, quocunque sibi placuerit, nullum impedimentum ex nostra parte, vel alicuius alterius habiturus. Praefati autem NN. de genere Giuich, eadem gaudeant libertate, qua NN. de Spalato et Tragurio perfruuntur. Vt autem huius nostri statuti series et decreti sanctio futuris temporibus illibata conseruetur, et libertas eorumdem perpetuo permaneat inconcussa; praesentem paginam sigilli nostri munimine fecimus roborari. Datum per manus ven. Patris Stephani, Episcopi Vaciensis, anno ab Incarnatione Domini MCCXLIII. Sexto idus Maii; anno autem regni nostri septiino; ven. patre Bartholomaeo Quinqueeccles. episcopo; ven. patre Benedicto, episcopo Varad. Benedicto, Praeposito ^lbensi, aulae regiae Cancellario et po-