Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 1. (Budae, 1829.)

stulato Colocensi; Dionysio Bano et duce totius Sclauoniae; Arnoldo, Comite Palatino; Paullo Comite Albensi; Matthaeo, magistro tauernicorum; Rollando , magistro Dapiferorum , existentibus." Apud Lucium Hist. Croat. et Dalm. L. IV. c. V. p. 265. Farlat. Tom. iV. p. 247. „ Bene Lucius et Prayus monent, ex anno Vlf. regni Belae corrigendnm esse ac restituendum datum huius Diplomatis An. MCCXLII." Katona H. C. Tora. V. p. 1059. sqq. A. Ch. 1242. Idem JBela litteras Dionysii Ducis, ac Bani totius Sclauoniae, de portione terrae Abraam. Comiti vendita sonantes confirmat. Bela, Dei gratia, Rex Hungariae , vniuersis Christi fidelibus praesentem paginam habituris sa­lutem in salutis auctore. Quociens nostri nominis interuentu posse credimus aliquibus subueniri , pium nos decet adhibere fauorem ; praesertim ne \el veritas occultetur, aut falsitas palliata se iu­stitiam mentiatur. Hinc est, quod ad vniuersorum notitiam praesentium ac posterorum harum tenore volumus peruenire: Nos litteras dilecti ac fidelis nostri Dionjsii Bani , quae inferius inserentur, recepisse, quas coram nobis perlegi facientes, et earum continentias plenius intelligentes , maxime cum et partes infra nominatae hoc idem vnanimi­ter affirmarent, ipsas itaque auctoritate regia feci­mus confirmari, et easdem de verbo ad verbum nihil addendo, minuendo, vel mutando, his ius­simus adnotari, quarum tenor talis est: C. Dio­nysius, Dei gratia, Dux et banus totiusScla­uoniae, omnibus praesentes litteras conspecturis, salutem in omnium saluatore. Quae geruntur tem­poraliter, sumunt immobile firmamentum , si so-

Next

/
Oldalképek
Tartalom