Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 1. (Budae, 1829.)

quod accedentes ad nos ven. Pater Treguanus, Tra­guriensis Episcopus , cum vniuerso clero istius Ecclesiae et Cerne Garbonis rector et iudex et omnes ciues Traguriensis Ciuitatis exhibuerunt no­bis priuilegium carissimi fratris nostri Colomani regis el Ducis — quod. idem frater noster Ecclesiae Traguriensi in praecipuam contulit elee­mosynam; quam etiam collationem Andreas, Ge­nitor noster , quondam rex Vngariae illustris, suo priuilegio confirmauit ; postulantes ipsa pri­uilegia nostra auctoritate communiri. Nos igitur memorata priuilegia iusta esse, ac omni falsitatis vitio carere agnoscentes, maxime gratiam facere volen­tes specialem ; quum memorati fideles nostri et omnes ciues grata nobis et nostris fidelitatis obse­quia multipliciter impendissent: propter quae fa­uorem nostrum ad plenum obtinuerunt, petitio­nem ipsorum benigne duximus admittendam; ex­stinguentes omnem iurisdictionem, quam Comes Budislauus, seu alii quilibet contra tenorem priui­legiorum antedictorum in ipso praedio temere vsur­passe dicebantur. Quia vero dicti praedii possessio per quosdam fuerat disturbata, ipsam per dilectum et fidelem nostrum Petrum Comitem — — magi­strum Tauernicorum Carissimi filii nostri, Ducis Stephani, cum omnibus pertinentiis et vtilitati­bus suis, montibus, vallibus, scopulis, et pascuis vniuersis, dictae Ecclesiae fecimus integre restitui, et ipsam Ecclesiam per eundem in eorum totalem possessionem, sicuti decuit, introduci. Tenor au­tem priuilegii antedicti Fratris nostri talis est —­Vt igitur tam donationis quam confirmatio­nis — — perpetuam firmitatem obtineant; prae­sentis priuilegii charactere bullae nostvae aureae

Next

/
Oldalképek
Tartalom