Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 1. (Budae, 1829.)

communiri ipsum fecimus ct perenniter roborari. Dat. per manus magistri Benedicti , Praepositi Al­bensis, aulae nostrae Cancellarii, et electi in Ar­cliiepiscopum Colocensem. Existentibus pr. Bar­tholomaeo Quinqueecclesiensi, Stephano Zagrabi­ensi, alio Stephano Waciensi, Episcopis: Arnol- • do Palatino et Comite Simigien. Dionysio Bano totius Sclauoniae, et maritimarum , Mathaeo magi­stro Tauarnicorum, et Comite— Mauricio pincer­narum, magistris in aula nostra, Dominico Comi­te, et ceteris quam pluribus niagistratus et comi­tatus regni nostri honores tenentibus suo modo. Anno ab incarnatione Domini millesimo ducentesi­mo quadragesimo seciindo, quinto decimo Ka­lendas Aprilis, regni autem nostri anno septimo." Apud Farlat. Tom. IV. p. 340. Katona T. V. p. 1048. A. Ch. 1242. Bela IV. R. II, Iharensibus in fidei praemi­um fauores confert. In nomine sanctae Trinitatis, et indiuiduae vnitatis. Bela, Dei gratia Hungariae, Dalmatiae Croatiae, Ramae, Seruiae, Galiciae, Lodomeriae­que Rex. Vniuersis praesentes litteras inspecturis, salutem in vero saluatore. Ex antiqua Patrum tra­ditione didicit posteritas, vtea, quae per reges et principes statuuntur, scripturarum perpetuae custo­diae commendentur; ne processu teniporis obliuio­ne nouercante, a memoria elabantur, vt, quae sancta fuerant, dubietatis intrante scrupulo in ir­ritum non valeant reuocari. Hinc est igitur, quod quum fideles nostri nobiles de insula Phariae plu­rima nobis seruitia fidelitatis, opportuno tempore, ewissis altius nostris tam obsequiis vigilanter et

Next

/
Oldalképek
Tartalom