Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 1. (Budae, 1829.)
tlus, protonotarius noster , et alii quamplures. Data in Castris apud Clobuk in Hungaria juxta aquam, quae vocatur Vaga. Kal. Iul. anno Incarnationis Domini MCCXXXXII." Jahrbiicber der Litteratur B. XL. p. 145. Editor Fridericum Austrium castris his Tartaros persecutum fuisse suspicatur; cuius nulla memoria; certum cst: e donationalibus mox excitandis , ipsum Hungariam p a rt e a 11 e r a c u m T a r t a r i s vastasse. y/. Ch. 1242, Bela IV. R. II. Traguriensibns ob hospitalitatem, sibi exhibitam o/nnia iitra ac priuilegia confirniat, et auget quoque. In nomine sanctae Trinitatis , et indiuiduae Vnitatis. Bela, Deigratia, Hungariae, Dalmatiae, Chroaliae, Ramae, Seruiae, Galliciae, Lodomeriaeque Rex. Omnibus Christi fidelibus paginam praesentem inspeeturis, salutem et omne bonum. Grata fidelitatis obsequia, quae virtutum praerogatiuam retinent , quanto largius exhibentur, tanto sunt praemiis gratioribus prosequenda , et ipsa specialiter, qitae Principibus impenduntur et regibus, speciali debent recompensari fauore, vt alfeetus et feruor obsequentium oportunum continue suscipiat incrementum. Ad notitiam igitur vniuersorum praesentium serie volurnus peruenire, quod quutn arduis quibusdam impulsi negociis ad partes accessissemus maritimas , tractaturi quae causae qualitas et conditio temporis requirebat, et ad ciuitatem nostram Tragurium venissemus, Venerabilis Pater Treguanus, Episcopus ipsius Ciuitatis , pariter cum suo elero, nec non fidelis nosterCherjie Garbonis rector et Iudex, et ciues vniuersi fidelitatem redolentes omnimodam, quain a tein-«