Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 1. (Budae, 1829.)

pore antecessorum noslrorum regiae coronae ex­hibere consueuerant indefesse , occurrerunt nobis liilariter et iucunde cum omni apparatu laudis et sollempnitatis ; et obtulerunt humiliter omnia, quae honorem nostrum decebant ore et opere ; nostrum Dominium reuerentes; qui etiam nos tam honorifice susceptiun in suis munitionibus simul cum nostris pluribus, qui de regno Hungariae et Sclauoniae a facie Tartarorum aufugerant; diutius retinentes amministrarunt nobis multa, et non mo­dica deliciarum genera , ita, quod absque parci­tate cuncta exhibentes, non solum nobis, sed et­iam vniuersis, qui nobiscum aduenerant, tanta li­beralitatis opera impenderunt, quod iam merito non solum fideles , sed lidelissimi poterant appel­lari. Nos itaque tot et tantis ipsorum seruitiis et lidelitate potius considerata, ex regia munificentia prouidere intendentes, tum quia propter expertae lidelitatis meritum quaedam eisdem ciuibus, ab an­tecessoribus nostris fuerant concessa, tum quia af­fectus et voluntas gratiae nostrae erga ipsos adeo incaluerat, quod mercede debita carere non pote­rant, sicut necdecebat; eisdem libertatem ab An~ tecessoribus nostris concessam, sicut ipsa priuile­gia testabantur , duximus conseruandam ; conce­dentes et iurantes per sanctam crucem, et sacro­sancta Euangelia, omnia, quae subsequuntur, dili­gentius obseruare. Yidelicet quod firmam pacem , statum et libertatem ipsorum in integrum conser­uabimus, et faciemus ab aliis conseruari. Episco­pum etiam et Comitem, quem Clerus et populus de communi consensu elegerint, studebimus con­lirmare, et lege ipsos antiquitus constituta, cuin iudice ipsorum, vti permisimus, eorum in uullo

Next

/
Oldalképek
Tartalom