Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 1. (Budae, 1829.)

ro vt expertus. Fui enim per tempus, et dimidi­um temporis inter eos; in quo mori solatium ex­stilisset, sicut supplicium fuit vita. " Apud Schwandtner Script. Rer. Hung. Tomo I. pag. 292— 3. A, Ch. 1242. Friderici Austrii e castris in Hungaria prQ^ pe Fagum datae litterae dunationales, Friclericus, Dei gratia , dux Austriae et Sly­riae, Dominus Carnioliae. Oninifous , ad quos praesens scriptiim peruenerit, salutem. Hominibus, qui nos diligunt, quorum fidei constantiam saepe sumus experti, benefacere eupientes, significamus per praesens scriptum, tam praesentibus quam fu­turis, quod nosdilecto, fideli nostro, Cunrado de Himberg, concessimus in feodum oflicium Came­rae, quod olim a nobis Haiuricus de Wazzerberg possidebat. Item ad idem ofiicium concessum est in feodum , singulis annis, decem taleutorum de moneta nostra in Wienna, cuiu aduocatura Cu­riae villae in Dorenbach, sicut eam Henricus de Wazzerberg, piae memoriae, possidebat, Et vt haec nostra concessio ipsi, ac filiis suis firma sem­per debeat permanere, praesentem paginam dedi­mus, et sigilli nostri munimine roborauimus. Te­stibus, qui aderant, subnotatis, quorum noinina haec sunt; Comes Luitoldus de Plaien, Wernha­rius, nobilis de Pottenstein, Wichardus de Aren­stein, Heinricus et Viripus de Lichtenstein, Hein­ricus de Hackenberg, Fridricus de Rabinsteine, Vlricus de Hohenberg , Vlricus de Chirlinge , Wilhelmus de Persenbeuge, Wolfher de Parawe, Bruno de Insenberg Camerarius, Magister Leopol-

Next

/
Oldalképek
Tartalom