Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 1. (Budae, 1829.)

priis palpaui manibus : nonnullaque a fide dignis didici , in quorum illa fuerunt praesentia perpe­trata. Si autem interdum reperietis aliqua, quae sensui hominum cernantur terribilia et horrenda: me Scriptorem et res minime admirentur : sed gratias referant Kegi reguin, qui suae oblitus mi­sericordiae , suo angariato populo non pepercit. Nam a regalibus sedibus, in exterininii terram prosilientibus, limo eorum oculos non liniuit; imo exacuit gladium velut fulgur. Visitauit iniquitates eorum, non in baculo, sed in virga; et peccata non fomentis lenibus, quibus suos consueuerat consolari: sed in verberibus etira, subsannaudo eos, cum irriguit calamitas repentina ; sicque llungaria, plena populo, sedet sola. O dira cru­delitas! facta est Hungaria libera sub tributo. Proh dolor, non fuit in tanto exitio, qui consolaretur Cam ex omnibus charis eius. Jlogo igitur et a(Ie­ctuose deposco, quatenus cum de vita et ipsorum, moribus , atque pttgna describere voluerim verita­tem , si de tristi materia et horrenda flebilis inire compulstis sum moestos modos; vos, vel quisque lector, rectam conscientiam falsis opinionibus non supponat; quod praesumtuosa temeritas patefecit aditum ilJicitis ausibus, vel nociuiSi Quia non ad deprehensionein cuiquam et derogationem, sed ad instructionem potius examinaui: vt legentes intcl­ligant, et intelligentes credant , credentes teneant, et tenentes percipiant: quod prope sunt dies per­ditionis et tempora properant ad non esse. Et sciant cuncti, haec me temere non referre; quod quisquis ad manus ipsorum Tartaromm deuenerit, si natus non fuisset, melius esset ei; et sentiet, se fion a tartaris, scd in Tartaro detincri Iloc refe-

Next

/
Oldalképek
Tartalom