Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 1. (Budae, 1829.)
le obstinatorum corda non attemptatis mouere ; vestrae siquidem a pluribus et sapientibus et auctoritati staretur, et ficlei crederetur. Porro , quantum Cliristianis ex superueniente Tattarorum impetu periculum imminet, solis constat expertis. Nam ex illius populi crudelitate, vel dolo mentiri non possit infamia , cuius vt vobis ritus nefandos breuiter prosequar , nihil dicam , quod dubium , vel opiner : sed certe, quod expertus sum , et quod scio. Carinthiam pertransiui soliuagus, ac deinde in quodam oppido Austriae, quodTheutonice Neustat dicitur , id est noua ciuitas, inter quosdam nouos religiosos , qui Beguini vocantur, hospitabar. Et in proxima Ciuitate W ienna lociscpie circumiacentibus aliquot aunis delilui. — — Multis aliis peccatis inter nos Christianos emergentibus, iratus dominus, factus est A relut vastator hostilis, et vltor formidabilis. Iloc iccirco dixerim , quia quaedam gens ingens, homines inhumani, cui lex exlex, ira furor, virga furoris dominici , terras inlinitas peragrando, feraliter deuastat, omnia obstantia caede et incendio horribiliter exterminando. In hac demum aestatc ipsa gens memorata, quae Tartari nuncupantur, Pannoniam, quam per traditionem ceperat, exiens , dictum oppidum, in quo tunc forte morabar, cum infinitis millibus obsedit truculenter. Nec erant ibidem in ipso ex nostris viri bellici, praeter mililes quinquaginta, quos cum viginti balistariis dux in munitione reliquerat. Ili onmes, ex quibusdam eminentiis circumfusum superuidentes exercitum, immanem abhorrebant saeuitiam satellituin Antichristi ; et ascendentes ad dominum christianorum planctus miserabiles audi-