Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 1. (Budae, 1829.)

inenarrabilia perpetrant impudenter. In ecclesiis cum mulieribus suis dormiunt; et de ceteris locis Deo sacratis, proli dolor! stabula faciunt iumen­torum. Quorum insolentia, Deo irato, in tan­tum inualuit , quod Praelati, Arcliiepiscopi scili­cet, Episcopi, Abbates, Principes et vulgus inef­fabile, ante ineffroenatos barbarorum Principes fugiunt, nihil aliud nisi mortem exspectantes; Monachis, Monialibus, Praedicatoribus interfectis, et lamentabiliter morientes , pro Christi nomine effecti Martyres, vt credimus, aeternae beatituti­ni sociantur. Ynde charitatem Yestram humili­ter imploramus, quatenus hys ad vos confugi­entibus , sinum aperiatis misericordiae. Datum Yiennae Anno gratiae MCCXLII. pridie nonas Ianuarii. Apud Matth. Paris. p. 1130. A. Ch. 1242. Iwonis Carnotensis, quid Tartari ad Neo­stadium ac Viennam egerint, quos mores prae se tu­lerint , ad Giraldum Burdigalensem A. Episcopum litterae. Giraldo , Dei gratia Burdegalensi Archiepisco­po, Yuo , dictus Narbonensis , suorum oliin no­uissimus clericorum, salutem — — Terrenis in­uolutae negociis animae reproborum diuini com­minationes iudicii non aduertunt; nec obstinatis terror incutitur, donec horrendae damnationis sen­tentia feriantur. Miror namque, quod quum, ter­ribiliter imminente cunctis exterminio christianis, talis obstinatio reges terrae , ceterosque potentcs vniuersaliter comprehendat, quod vos, qui zelum Dei habere dicimini, vestrae magnitudinis grauita-

Next

/
Oldalképek
Tartalom