Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 1. (Budae, 1829.)
do, sed tle latibulo eogitauit; vt ait Scriptor coaeuu» Thomas A. Diaconus Hist. Salon. C. XXXVIII. p. 610. A. Ch. 1241. Gregorius PP. IX. de clade Ilungaris illata per Stephanum Kaciens. F.piscop. certior factus, consolationem apud Belam 1{. iterat, suanujue de pace cum Friderico ineunda , subsidii ferendi gratia , promtitudinem declarat. Gregorius — Belae, illustri Regi Vngariae. Quuni ad arcana pectoris faciem mentis conuertimus , inter alia, quae de Christi fidelibus sub diuersitate temporuin elegimus commendanda memoriae, immaculata tuorum progenitoruin lides, et sincera deuotio nostris occurrunt dignis laudibus specialiter recolendae; praeserlim cum progenitoribus ipsis non solum deriuatione sanguinis , sed illorum propagatione succedens, eo crebrius in nobis illorum memoriam refrices, quo, eorumdem imitatus vestigia, ipsos frequentius repraesentas. Tua quoque Serenitas sic semper circa ecclesiarn alfectione pura et inconcussa eonstantia claruit, vt suis obsequiis opportunitatis tempore se olferens, reuerenter honorem eius inter ceteros orbis Principes feruenter optarit, eumque studuerit, exposito ad hoc potentiae brachio, indefessa sollicitudine procurare. Digne itaque tuis, dictorumque progenitorum exigentibus meritis, Rom. Ecclesia te, tantae deuotionis titulo insignitum, intra claustra cordis alfectione praecipua baiulans, et infra mentis vbera brachiis sinceritatis adstringens. illo tuam priuilegiat amore personam, vt eam inter reges alios fauoris et gratiae praerogatiua efferat specialis; maxime quum, in te deriua-