Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 1. (Budae, 1829.)

(a tuorum probitate parentum, secundiores virtu­lum fructus, ex ea colligat in propagine lilii, quam de radice paterna prouenirenl. Et quidem sic ho­noris regii Zelatores existimus, sic regni tui com­modum plenis desideriis alfectamus, quod ad ea vigili studio assidue intendentes, quasi successuum tuorum participes, Jaetamur plurimum de tuae prosperitatis augmento, et grauiter de aduersitalis detrimento tristamur. Nuper autem audito, quod gens Tartarorum ad regnum Yngariae manus de­populatrices extendens, adeo in ipsurn desolatrix insaeuiit, vt gladio eius , habitatorum illius san­guinc continuata caede, madente, diro iliud ex­terminio deuastauit; grauis doloris exstitimus sa­gitta perculsi, tantaeque amaritudinis potati absyn­thio, vt oculi protinus copiosis exprimerent la­chrymis cordis tristitiam vehementem. Et eo ma­ioris lurbationis nube respergirnur, quo te, nobili ecclesiae membro, tanta tuorum strage fidelium, tam crudeliter vulncrato. Ecclesiam ipsam saucia­tam grauius deploramus. Verum quantumcunque sit casus iste damnosus, et gemendum christiano­rum excidium, illius gentis feritate patratum; ad eum tamen mentis oculos eleuans, et in ipso toti­us spei ordiens fundamentum, qui etsi quandoque in populuui eius flagellum iaculet vltionis , imma­nitate scelerum intolerabili expetitum, misericor­diae tamen memor, post disciplinae rigorem , le­nitatem adhibet pietatis, et post correptionis vir­gam, manum consolationis extendit; illo ardore fidei contra eiusdem gentis perfidiam aceendaris, eaque constantia cordis aduersus conatus muniaris, illius inuocato, vridecumque potes, auxilio, vt eius tjrannidi valeat , tibi dextera j)Otentiae assistente ,

Next

/
Oldalképek
Tartalom