Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 1. (Budae, 1829.)
yei'0 cibo, corticibus arborum, et foliis et herbarum radicibus dicuutur esse contenti equi eorum j quos abductint; quos tamen velocissimos inueniunt et fortissimos iii articulo necessitatis. Nos au tem liorum omnium quodammodo prouidi et praesagi 5 frequenter per lilteras et nuncios regaletii excellentiam vestram , liec non ct aliorum Principum Christianorum, meminimus requisisse, sollicitantes attentius, et monenteSj vt vigeret inter eos, qui tribunalibus praesunt., potestatibus, vnanimitas dilectionis et pacis. — — Tla Deus! quantum et quoties nos humiliare voluimus, omnem beneuolentiam exponentes, vt Romanus Pontifex elfuso per orbem contra nos dissensionis scandalo^ destitisset , et ab inconsultae voluntatis impetu motus suos temperantius reuocasset, vt ad sedandum nostros iure stibditos praeualeremus, et quietius regeremus; nec eos, quorum adhuc per etim non minima pars fouetur, protegeret recalcitrantes. — — Dilectum autem hliuin nostrum Conradum, ac ceteros impcrii nostri Principes expresse transmisimus, vt ad reprimendum ingressus ct impetus hostium barbaricorum potenter occurrant. Serenitatem etiam Vestram pro communi necessitate per auctorem fidei nostrae christianae, D. N. J. C. praecordialiter adiuramus, quatenus vobis et regno Vest.ro — instantissima sollicitudine et prouida deliberatione praecauentes, maturata militum strenuoruin ct aliorum annatorum, et armorum subsidia non segniter praeparetis ; — sicque ad liberationem chrislianitatis accingantur viriliter , ac prouide dimicaturi, vt contra hostes, Germaniae terminos iam ingredi proponentes, velut christianorum ianuam, viribus aggregatis, victoria ad