Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 1. (Budae, 1829.)

Iaudem Domini exercituum valeat obtineri. Nec placeat vobis ista sub dissimulatione pertransire , vel dilatione suspendere. Nam, si , quod absit, Germaniae lines inuadant, nec inueniant obstacu­lorum repagula; pro foribus expectent ceteri ve­nientis subito fulgura tempestatis, quam diuersis mundo contagiis inquinato , refrigescente caritate multorum, per quos fides praedicari, et constare deberet, et pernicioso eorum exemplo , mundum vsuris et variis Simoniae et ambitionis generibus maculante, diuino iudicio credimus emersisse. Pro­uideat ergo Excellentia Yestra , et dum communes inimici in vicinis regionibus debachantur ; ad re­sistendum eis , maturatis consiliis, vobis consula­tis. Quoniam de terris eorum hac se mouerunt in­tentione, vitae pericula non curantes, vt totum si­bi , quod auertat Dominus , subiiciant occidentem, jfidemque et nomen Christi peruertant, et euertant. Et pro inopinata victoria, quam Deo permittente, sunt hactenus consecuti, ad tam vehementem insa­niam deuenerunt, vt iam regna mundi sibi repu­tent aquisita, et vt reges et principes ad vilia eo­rum officia subiectos edoment, suppeditatos incli­nent. Speramus autem in Domino Iesu Christo, quo duce, quo praeuio, hactenus ab inimicis no­stris liberati triumpliauimus, vt et hi, qui de Tar­tareis sedibus proruperunt, fastu deposito, exper­tis cccidentis viribus , quas sibi sentient aduersan­tes, ad sua Tartara Tartari detrudentur. Nec glo­riabuntur tot impune peragrasse prouincias, tot populos deuicisse, tot facinora perpetrasse, quum ad victrices aquilas praepotentis Imperialis Euro­pae sors incauta, imo Sathan , ipsos traxerit mo­Tom.IV. Yol.I. . 15

Next

/
Oldalképek
Tartalom