Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 1. (Budae, 1829.)

,— — diuisus processit. Nam vna per Ructenos transmissa, et ingrediente Poloniam, princeps et dux terrae illius ab eorum insequente exterminio ceciderunt ; et dein tota fuit per eos illa regio deuastata. Secunda Boliemiae fines ingressa est, et aggressa substitit, rege illius terrae cum suis co­natibus viriliter occurente. Tertia percurrit Hun­gariam, Austriae finibus vicinandam. Vnde timor et tremor a furore nactus irruentium principium, singulos excitant et inuitant; ad ipsorum obstacu­lum vrget necessitas , quae incumbit, periculo co­minus imminente; generale exterminium orbis ter­rae, praecipue christianitatis, auxilium festinanter prouocat et succursum. Haec enim gens est fera­lis et exlex, humanitatis ignara. Sequitur tamen et Dominum habet, quem obedienter colit et ve­neratur, et nuncupat Deum terrae. Homines par­uae ac breuis staturae sunt, quantum ad longitu­dinem , sed solidi , lati , et propaginati, rigidi ac fortes, et animosi, ad nutum sui ducis ad quae» libet ambigua proruentes. Vultus amplos, aspe­ctus toruos, clamores horribiles habent, cordibus consonantes. Cruda gestant coria, bouina , asinina vel equina , insutis laminis ferreis , pro armis muniuntur, quibus hactenus vsi sunt. Sed, quod non sine suspiriis dicert possumus, iamiam de vi-­ctorum spoliis christianorum , armis decentioribus elegantius muniuntur , vt propriis armis, irato Deo, turpius et anxius trucidaremur. Insuper equis melioribus instaurantur, epulis lautioribus refici­untur , vestibus pulchrioribus adornantur. Ipsi autem Tartari, sagitarii incomparabiles, vtres fe­runt artificialiter factos, quibus flumina transme­ant indempnes rapacissima et paludes. Deficiente

Next

/
Oldalképek
Tartalom