Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 1. (Budae, 1829.)

tum vni cesslt; per quod dabatur iutelligi, quod i])sius ecelesia futura in gentibus, quam sicut ve­stimentum induit, vna esset, cui Dominus vnuirij B. Petrum videlicet, caput constituit et magistrum, vt quasi Noe arcam, extra quam animantia dere­licta in diluuio submerguntur, in vno cubito con­summaret; oues, quae j tanquam errabundae, post gregem sodalium euaganturj vt ad ouile Domini redeant , efficaciter elaboras. Quum enim, sicut per easdem litteras nobis intimasti, Graecorum po­pulum, quasi caliginosum montem, gratiae suae radiis Dominus videatur adeo illustrare, vt, tuo studio mediante, nobilis vir Batacius cilm terris suis et populis, cleris et vniuersis Ecclesiis, qui, vt Effraim, quae dudum velut columba seducta, inuocauit Aegyptum, extra vnitatem Bomanae Ec­clesiae permansisse dignoscitur, ad eain < quasi ad caput et matrem omnium , sano , qtiamuis sero vsus consilio 4 desideret Cum humilitate redire ; nos, qui de aduerso doluimus, de reuerso gauden­tes, ipsius reditum, qui omniLim salutem zelamur, libenter exquirimus et cum desiderio exspectamus, imo thus orationum nostrarum pro eius et aliorum errantium conuersione Domino suauiter adolemus, immolantes pro eis laborum nostrorum vitLilos, et animam nostram coram Domino effundentes, vt de abundantia pietatis suae, qua merita supplieum excedit et vota , eos ad viam ab inuio et ad veri­tatem reuocet ab errore. Ceterum, quia de prae­dictorum Nobilis, Ecclesiarum et clericorum, ter­rarum quoque et populorum reditu, videlicet, qua­liter redire desiderent , quid intendant, qualiter de ipsorum perseuerantia in posterum caueatur , nihil plene in eisdem litteris expressisti ; serenita-

Next

/
Oldalképek
Tartalom