Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 1. (Budae, 1829.)
tem regiam rogamus, et monemus attentius, quatenus de iis et aliis circumstantiis vniuersis, quae praesens negocium tangere dignoscuntur , rescribas nobis plenius veritatem; vt ex tua relationc sufficienter instructi , procedamus exinde , prout lionori ecclesiae, ac animarum ipsorum saluti viderimus expedire. Datum Laterani IV. Id. Februarii anno XIV. u Ex reg. atini XIV. epist. 221. Apiul Rajn. ad An MCCXL. Katona Hist. C. Tom. V. p. 895. A. C/i. 1241. Idem Gregorius Ordinem S. Benedicti ad veterem morum disciplinam reducere satagit. Gregorius — — venerabili fratri — archiepiscopo Strigoniensi, salutem — Sua nobis cha^rissimus in Christo filius noster — Vngariae rex illustris, petione monstrauit, quod in monasteriis Strigoniensis Prouinciae , Ordinis Sancti Benedicti , ad tuam iurisdictionem immediate spectantibus, in quibus idem rex ius obtinet patronatus, quae aliquando flores et fructus procluxerant honestatis , vsque adeo excreuerunt tribuli vitiorum, quod monachi, habitantes in ipsis, tamquam scurrae vagantes, regularis refugae disciplinae, vitam ducunt omnimode dissolutam , — frena monachalis modestiae totaliter relaxando , in omnem sui desiderii libertatem, propter quod in contemtum habentur ab omnibus et derisum , dum fideles , qui bona dictis monasteriis contulerunt , orationum sperantes suffragiis inibi habitantium releuari, nec (f. nunc) spe praeconcepta frustrantur, nulla spe sibi reposita, vt eadem monasteria vlterius in suo possint ordine reformari. Qnum igitur