Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 1. (Budae, 1829.)
heredumque successoribus iure perpetuo possiden-* dam. IVec etiam hoc praetermittimus , quod nullus Banus, super praedictam possessionern descendere praesumat; nec aliquis iudex populos ibideirt existentes, praeter Banum, possit iudicare; et eodem modo ab omnibus collectis ac exactionibus seu a quibus libet cunque debitis, in regno Sclauoniae emCrgentibus, possessio illa sit libera, et absoluta; qiiOmodo et primo a nobis fuit pOssessa; nec vnquam possit tali fraudari libertate. Yt autem haec nostra donatio solemniter celebrata^ salua semper et inconcussa permaneat, nec vllis vnquam retractetur temporibus, ad petitionem Magistri Demetrii priuilegium nostrum concessimus sigilli nostri munimine roboratum. Datum per manus Magistri Fjle, Praepositi Zagrabiensis. Anno Domini Millesimo, Ducentesimo^ Quadragesimo , sexto Idus Februarii. " Ex Diplom. Hung. Szechenyi Tom. I. p. 102. stf. A. Ch. 1241. Gregorius PP. IX. Belde lfr. R. II. Vaia.cium cum Graecis suis ad vnionem Ecclesiae Romanae aspirare significanti, respondet. Gregorius — — Belae, Regi Vngariae illuStri. Consuetae benignitatis alfectu reCepimus litteras , quas nobis tua sublimitas destinauit ; et quae continebantur in eis, perspiCacitCr intellectis, regiae celsitudini dignas gratiarum referimus actiones, quod tu, tanquam Princeps Catholicus supra fundamentum, praeter quod aliud poni non potest, quod est Christus Iesus, fidei tuae constantia radicata, prudenter attendens, quod diuisis aliis vestibus, crucifixi tunica inconsutilis in sortem mili-