Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 1. (Budae, 1829.)

A. C/i. 1240. Uem Capitulum de nonaginta iugeris in villa Tho, Dionysio, Iolbagioni Castri Moson, venditis te­stimoniales elargitur. Vniuersum Capitulum Ecclesiae Ieuriensis Omnibus litteras praesentes inspecturis, salutem in Domino. Vniuersorum notitiae volumus innotesce­re, quod ad nostram accesserunt praesenliam Apa, Seruiens Dionysii de Tliou , et Petrus , filius They­er, Iobbagyo Castri Musuniensis, de villaMusuny, qui viua voce coram nobis est confessus, vendidisse se nonaginta iugera terrarum in villa Buhum Dio­nysio antedicto pro duabus marcis et fertone, ac pecuniam plene accepisse; hac tamen conditione adiecta: quod si aliqua litis exactio per aliquem de terra supra dicta suboriretur , et Dionysius eam tenere non posset; tunc idern Petrus pecuni­am supradictam eidem Dionysio sine intermissione reddere deberet. Vt igitur huiusmodi venditionis opera possint perpetuo memoriter retineri, ad pe­titionem vtriusque partis praesentem chartam fe­cimus adnotari, et sigilli nostri munimine perpetuo roborari. Anno Gratiae Millesimo , ducentesimo , quadragesimo. Luca Praeposito , Iona Cantore , Chepano Lectore, Thoma Custode, Philippo De­cano existentibus. " Ex eadem. A. Ch. 1240. JBartholomaeus Episcopus Vesprimiensis mo­niales in honorem S. Catharinae, Ord. Praed. Ve­sprimii fundat. Bartholomaeus , Dei gratia , Vesprimiensis E­piscopus, omnibus praesentes litteras inspecturis, salutem in Domino Iesu Christo. Licet bonae in-

Next

/
Oldalképek
Tartalom