Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 1. (Budae, 1829.)

tentionis propositum a nohis sit assidue studiosius adiuuandum , in his tamen eura potior est adiii­benda, in quibus specialiter et animarum remediis consulitur, et incrementis ecclesiarum salubriter prouidetur. Nouerint igitur vniuersi , quod nos B. Catharinam Virginem, cuius precibus nos sem­per adiuuari credimus, volentes nobis esse propi­tiam, tam in corpore , quam in anima; in loco Vesprim quamdam Ecclesiam in honorem eiusdem Virginis fabricari fecimus, et in eadem collegium Sanctimonialium collocauimus, ad quarum susten­tationem sexdecim marcas argenti annuatim de con­sensu capituli nostri de redituum nostrorum pro­uentibus ordinauimus; in villis Leueld, Meneka, Chytur, et Iutos 400 capetias, et de decimis per­tinentibus ad cultellum , idest ad decimas de Kea , 4. marcas pro vestibus; item in cultello de Euse 100. agnos, pro pellibus et refectione sororum infirmarum. Item in vino de cultello de Poloznik 50. cubulos vini cum magno cubulo, qui vulgo Ako vocatur. Item in Cultello de Kal 50. cubu­los vini cum eodem cubulo. Et haec omnia sede­cim marcas ascendunt, sicut superius est expres­sum» Et ne vlli vnquam hominum liceat hanc no­strae ordinationis et donationis paginam infirmare, praesentis scripti patrocinio communiri, et sigillo­rum nostri et capituli nostri fecimus munimine roborari. Daturn in Erek V. Kalend. Iulii anno MCCXL. Henrico Pra eposito , Laurentio Cantore, loanne Lectore , Mathia Custode, Iacobo Simigi­ensi , Fauo Zaladiensi , Kalenda Albensi , Petro Wesprimiensi , Abbate de S. Andrea, Germano Segusd. Archidiaconis in ecclesia nostra feliciter existentibus. " Tom.IV. Vol.I. 13

Next

/
Oldalképek
Tartalom