Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 1. (Budae, 1829.)
y/. Ch. 1240. Capitulum Iaurinense villanos cle Bengin portiones suas Cucur, filio Chenp, vendidisse testatur, Vniuersum Capitulum Ecelesiae Geuriensis Omnibus, litteras praesentes inspecturis, salutem in Domino. Acl vniuersorum notitiam liarum serie volumus peruenire: quod ad nostram accedentes presentiam Hyemo, filius Bounse, Petrus, Masaros (al. Madoros) filii Zomud , Buman, Clieke, filii Dalcan, Nicolaus, Nane, filii Chucur, Chud , Aegidius, filii Geyche, de villa Bengen, confessi sunt coram nobis , se vnam partem totius terre eorum arabilis et mediam partem de foenetis, ac de insulis et de omnibus piscaturis Danubii , quae vulgariter Thana nuncupantur, Chucur, filio Chenp de Vruzuar , pro quinquaginta marcis vendidisse, et pecuniam plene accepisse. Item frater eiusdem Chucur, Henricus nomine, filius horum protestatur, et se eidem Chucur quoddam foenetum cum vna piscatura Danubii, quod Thana vulgariter dicitur, pro duabus marcis et dimidia vendidisse, et pecuniam integraliter accepisse, perpetuo libere possidendum. Vt igitur haec talis venditio possit perpetuo memoriter retineri, ad vtriusque partis petitionem in praesentem chartam fecimus adnotari , et sigilli nostri munimine perenniter roborari. Anno gratiae Millesirno, ducentesimo, quadragesimo. Luca Praeposito, Chepano Lectore, Thoma Custode, Philippo Decano existentibus. " E Coll. Dipl. Ioan. Czech Senatoris Iaurin.