Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 1. (Budae, 1829.)

praestiti, temerator. Nonnullos etiam ipsius Ec­clesiae Seruos, contemtis et irrequisitis praefatis Canonicis de facto, quum nequaquam sibi de iu­ris permissione liceret , libertate donauit; et ad­huc eidem Ecclesiae detrahere dominio aliorum li­beratione conatur. Homines msuper Ecclesiae iam dictae, vt ab eis per iniuriam extorsionis excuti­at, ad quod iure debiti non tenentur, arctat com­pedibus, tamdiu cruciatibus torqueri faciens , et c r u c i a r i t o r m e n t i s, donec inuitae redemtio­nis acerbitas rigorem exulcerantis intendat ; nec minus tamen in eos talliis, collectis, et aliis ex­actionibus saeuiens , nequitiae suae plenariae sa­t isfaciat. Yillam, quam Ecclesiae praefatae destru­xit , associatus multitudine arinatorum, eiusdem villae virginibus pudicitiae violatis, et in conlu­meliam pudoris feminei tractatis mulieribus impu­denter. Comitatus vero, curialem et terrestres , iuramenti religione contempta, vendit in enormem ipsius ecclesiae ac suorum hominum Jaesionem, contra laudabilem et approbatam eiusdem Eccle­siae consuetudinem veniendo; et , licet debitum poenae sit per excommunicationis vinculum, quo praepositus ipse tenetur, suis exigentibus culpis, in parte solutum; idem tamen ex huiusmodi so­lutione se arctius obligans , diuina, quae sibi cla­uis interdixit ecclesiae, ausu nefario, quantum est in ipso , prophanat, ab eorum communione am­jdius se interdicto praecidens, dum in illud inci­dit per contemtum. Et vt breuis sermo telam prolixi narratus texeat, si excessus eius seriosae relationis textus exprimeret , et auditus enor­mitatum horrore stuperet, et olfaclus, quum re­latus ipse putore scelerum displicerct, infectus

Next

/
Oldalképek
Tartalom