Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 1. (Budae, 1829.)
aere foctoris baiulo turbaretur. Quare praefati Canonici suppliciter petierunt, et petitione humili supplicarunt, \t Albensi Ecclesiae condolentes, quae illorum iam habetur comtemtu posthabita, quorum olim reuerenda prehabebatur affectu, eius imminenti ruinae, quam eiusdem praepositi sceleribus aggrauata occurrere curaremus. Quia vero ex iniunctae sollicitudinis debito cunctis tenemur ecclesiis cura diligenti prospicere; vt, quantum in nobis est, circa singulas exsoluamus, ad quod iugum nos obligat apostolicae seruitutis; experirj volentes, an , quod de praeposito ante dicto vocum clamore defertur, operum attesta-tione clametur, vt ex dicti dubielate quod latet, facti certitudine innotescat; mandamus, quatenus ad praedictam Ecclesiam pei-sonaliter accedentes, et habentes prae oculis solum Deum, inquiratis super praemissis , si super eis famam eiusdem praeposili inueneritis esse Iaesam, sollicite verilatem; et eam fideliter conscribentes , sub sigillis vestris nobis transmittatis inclusam, saepe dicto Praeposrto terminiim assignantes, quo se nostro conspectui personaliter repraesentet, pro meritis receptLirus. Quod si praepositus idem supra his non extiterit infamatus, quLim Albensis Ecclesia sedem ApostoJicam nullo respiciat mediante, ac ideo circa statum eius diligentiori sollertia nos oporteat vigilare; vice nostra tam in saepe fato praeposito, quam in praenominatis Canonicis visitationis cxerceatis officium; corrigentes et reformantes , quae corrigenda et reformanda viderilis in eisdem; rescribendo nobis, si qua forte fuerint, quae vestro studio non poterint reformari. Prouideatis autem in vtroque casu . ne interim proptcr dubium lilis