Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 1. (Budae, 1829.)
A. Ch. 1239. Gregorius PP. IX. FF. Praeclicatores pecuniam a Bosniae Duce pro exstruenda ecclesia Cathedrali dispositam, Episcopo Bosnensi resignare, denuo iubet. Gregorius — — dilectis filiis Priori et fratribus Ord. Pradicatorum Bosnen. salutem et apostolicam benedictionein. Indignum se gratia DuxBosnae constituens, quam in eo circa ipsum clementia Dei fecerat, quando prauitatem contemnens liaereticam, ad catholicam rediit vnitatem, in erroris inuium, sicut accepimus, damnabiliter est relapsus. Yerum, cum idem, quoniam fidelis et deuoti faciem praetendebat, quondam apud vos pro Cathedrali ecclesia construenda in Bosnae partibus deposuerit, vt dicitur, pecuniae quantitatem ; mandamus, quatenus, si est ita, ipsam Yenerabili Fratri nostro Episcopo Bosnensi in opus huiusmodi, ac alia , quae negocio fidei opportuna fuelint, conuertendam, postposito difficultatis obstaculo, integre assignetis, alias eidem Episcopo, cui plene legationis ofliciura in Diaecesi Bosnensi coramisimus, super sollicitudine sibi credita, sic eflicaciter assistentes, quod Deum vobis reddatis in hac parte propitium et nos super hoc prouidere •aliter 11011 coacti, teneamur ad opera gratiarum. Datum Laterani VI. Kal. Ianuarii. Pontificatus nostri anno Terlio decinio. " E bullario Ord. Praed. Totn. I. p. 107. Katona II. C. T. V. p. 877. A. Ch. 1259. Idem Gregorius Belae II. li. petenti, vt reditus Uungariae Iudaeis elocare possit, respondet. Gregorius — carissimo in Christo filio rtoslro — illustri regi Vngariae, salutem. — Quia inter