Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 1. (Budae, 1829.)

ceteros orbis Principes personam tuam specialis praerogatiua dilectionis amplectimur; libenter illa efliciinus , in quibus regalis honoris commodum credimus procurari. Hinc est, quod quum nobis duxeris supplicandum , Yt, sicut olim clarae me­moriae regi Portugalliae, quod reddilus suos Iu­daeis vel Paganis possit vendere indulsimus , et in decretali nostra plenius continetur; sic serenitati tuae idem concedere curaremus; tuis precibus in­clinati, regiae Celsitudini iuxta formas decretalis eiusdem, concedimus postulata. Verum tamen ho­nori regio credimus potius expedire, vt, si pote­ris, vendas dictos reditus Christianis. Tenor au­tem Decretalis ipsius talisest: „Ex speciali, quam erga illustrem regem Portugalliae gerimus, carita­tis affectu, — mandamus , quatenus regem illum sollicile inducatis , ne in ofiiciis publicis Iudaeos Christianis praeficiat , sicut in generali concilio continetur. Et, si forte reditus suos Iudaeis vendi­derit vel Paganis, Christianum tum deputet , de grauaminibus inferendis Clericis et ecclesiis non suspcctum, per quem Iudaei, siue Saraceni, sine Christianorum iniuria iura regalia consequantur. " Datum Laterani IV. Idus Decembris. Pontificatus nostri anno XIII. " Ex reg. anni XIII. epist. 182. Katona H. C. T. V. p. 863. stj. \ » A. CJi. 1259. ldeni Gregorius insignem Colomanni JDucis Sclauoniae in haereticis Bosniae impugnandis zelum, eximiamque pietatem commendat, Gregorius — — carissimo in Chrislo filio , Colomano regi, duci Sclauoniae, salutem — —

Next

/
Oldalképek
Tartalom