Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 1. (Budae, 1829.)

recipientis benignitas recommendat, <lum sibi fa­ctutn asserit, quod vni e suis membris exhibetur, iu quibus se testatur recipi, aut contemni. Hac i igitur consideratione inducti ad vniuersorum no­titiam liarum serie volumus peruenire ; quod nos concessimus domui liospitalis lerosoljmitanae, quod in aliqua parte regni nostri non teneantur de vineis propriis chybriones. Quare praecipimus omnibus Oomilibus, pro tempore constitutis, firmiter et di­serte: quatenus chybriones a praedicta domo non recipiantur, nec recipi permittantur. IIoc tamen praecipue iniungimus, praecipientes firmiter Col­lectoribus. chibrionum, quod nec chibriones, nec aliquid aliud loco vel nomine chibrionum audcant a domo recipere supra dicta. Ne autem haec pos­sint in dubiuin reuocari, sed vt robur obtineant perpetuae firmitatis, praesentes Iitteras eidem do mui concessimus, dupplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus Magistri Benedicti , Praepositi Budensis, et aulae regiae Vice-Cancel­larii. Anno Domini MCCXXXVIII. Indictione vn­decima quarto Kalend. May. regni vero nostri an­no tertio. u E MSS. Ffeuenesi. Tom. I. 1. 4« P- Transumtum est hoe priuilegium per Capitulum Alhense A. 1533. A. Ch. 1238. Idera Bela litem inter Abbatem de Bozoh, et hospites Carponenses componit. Bela, Dei gratia, Hungariae, Dalmatiae, Croa­tiae Bamae, Seruiae, Galiiciaej Cumaniaeque rex Vniuersis Christi fidelibus, praesentem paginam in­specturis, salutem in oinnium Saluatore. Ad vni-

Next

/
Oldalképek
Tartalom