Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 1. (Budae, 1829.)

uersorum, tam modernorum, quam futurorum no~ tiliam liarum serie volumus peruenire: Quod eum inter Abbatem de Bozouk, ex vna parle, et Sa­xones de Corpona ex altera, super tributo terrae de Brachu contentio exorta fuisset, lite progressa postmodum, vt totius contentionis ma­teria, quae super iam dicto tributo posset inoue­ri, sopialur, praesente, ac mediante lideli Capel­lano nostro Iohanne, Presbitero Canoni­co Titulensi, sicut vtraque pars nobis retulit, in­ter ge taliter conuenerunt: vt praedicti Saxones de Corpona singulis annis viginti marcas pro tri­huto eiusdem terrae Brachu Abbati et fratribiis de Bozouk in eodem loco coram testibus, quos Ab­bas adduxerit, in festo S. Martini soluere teneantur. De quibus marcis nihil debent dare filiis ecccle­siae, sed Abbati et fratribus eiusdem loci integra­liter persoluant; et secunda die Natalis Domini tenentur dare semel in anno prandium delicatum Abbati cum fratribus suis, sicut fuerit opportunum. Si vero praescriptum terminum solutionis prae­termiserint, iidemSaxones de Corpona pro sua ne­gligentia per Vtautem huius Compo­sitionis series vtriusque partis voluntate facta $al­ua semper et firma permaneat praesentibus partibus dupplici sigilli nostri muni­mine iussimus roborari. DatLim A. MCCXXXVIIIo regni autem nostri anno tertio. Ex originali Tabularii Ciuitatis Carponensis,

Next

/
Oldalképek
Tartalom