Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 1. (Budae, 1829.)
Gerentes in desideriis, quod de Bosnen. dioec. actore Deo, deleatur macula liaereticae prauitatis, in ipsa ven. fratri nostro Episcopo Bosnensi plenae legationis officium duximus committendum. Vt igitur idem super lioc iuxta nostrum desiderium prosperitatis assequi valeat incrementum, mandamus bona, quae pro redemtione votorum crucesignatorum Yngariae contra haereticos dioeces. eiusdem sunt habita, vel haberi poterunt in futurum, lideliter colligi faciens, ipsa praefato assignes Episcopo, in huiusmodi vtilitatem negocii conuertenda. Contradictores per censuram eeclesiasticam appellatione postposita compescendo. Datum Laterani XI. Kal. Ianuar. Pontif. nostri anno XII." E reg. anni XII. epist. 355. Koller Epp. Quinq. Toni. II. .p. 109. A. Ch. 1258. Idem Gregorius pecuniam elianl, a Iula Bano eumdem in finem legatam, Episcopo Bosnensi tradi praecipit. Apud dilectos fdios, Fratres Ordinis Fratrum Praedicatorum Quinqueeccles. a quondam Iula Bano, carissimi in Christo filii nostri Colomanni, Ilegis illustris. Ducis Sciauorum, quamdam intelleximus fuisse depositam qitantitatem pecuniae, prO fidei negocio in Bosnae partibus expendendam. Cum igitur in eisdem Yenerabiii Fratri nostro — — Bosnensi Episcopo plenae legationis officium, duxerimus committendum; mandamus , quatenus si constiterit, dictam pecuniam in subsidium praedicti negocii fuisse legatam, ipsam ad lioc dicto Episcopo ab eisdem fratribus facias integre assignari. Contradictores etc. Datum vt supra. E reg. anni XII. epist. 356. Koller ibid. p. 110. Tom. IV, Vol. 1. 9