Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 1. (Budae, 1829.)
A. Ch. 1258. Idern Gregorius pecuniam a Duce Bosniae, antequam in haeresim relapsus fuisset , Ecclesiae Cathedralis exstruendae gratia depositam, FF. Praedicatores Episcopo Bosnensi dare iubet. Gregorius — — — Dux Bosniae indignura se gratia constituens, quam in eo circa ipsuni Cleraentia Dei fecerat, quod prauitatem contemnens haereticam, ad cathoiicara rediit vnitatem, in erroris inuium, sicut accepimus , damnabiliter est relapsus. Verum, quurn idera, quando fidelis et deuoti faciem praetendebat , quamdam apud vos pro cathedrali Ecclesia construenda in Bosniae partibus, deposuerit, vt dicitur, pecuniae quantitatem ; mandamus , quatenus si est ita, ipsam venerabili fratri nostro — episcopo Bosnensi, in opus huiusmodi ac alia, quae negocio fidei opportuna fuerint, conuertendam, integre assignetis. — — Datum Laterani, XI. Kal. Ianuarii. Pontificatus nostri anno XII. " Ex rcg. anni XII. epist. 357. Katona H. C. T. V. p. 845. Fuit hic Dux. Bosnae relapsus Nicosclauus, cuius ad A. 1235. meminimus. A. Ch. 1258. Idem Gregorius Ecclesiam Bosnensem Antistitum quoque Hungariae liberalitati commendat. Gregorius — — venerabilibus fratribus, Archiepiscopo Strigoniensi, et Suffraganeis eius, salulem — — Ecclesiarum regimini praesidentes ad hoc assidue debent lraberi solliciti, vt ipsorum possit prouenire subsidiis, quod vbique vigeat gloria catholicae puritatis. Quum igitur ad hoc lerrae Bosnae, quae vsque ad haec ipsa pertulit haereticae prauitatis opprobrium, in Bedemtoris iniuriam et periculum animarum , dc venerabili fralre