Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 1. (Budae, 1829.)
ria e x constitutionibus et canonibus latae sententiae ven. patris Praenestin i E p i s c o p i, t u n c A. S. L e g a t i i n c u r r erun t, et diebus singulis ineuitabiliter incurrunt, suppliciter deposcimus relaxari. Perniciosuin eniin existeret , se mortis periculo in Dei seruitio excommunicatione, in quam ex leui causa inciderunt , detineri. Quia , licet eumdem sanctitate praeeminere pro certo credamus , quum tamen slatus Vngariae ei esset incognitus , sic suas conslitutiones excommunicationum vallauit sententiis, vt paene omnes in excommunicationem se nouerint incidisse. Vnde non solum nos, immo tota Vngaria paternitatem Vestram deuotissime deprecatur , vt omnes constitutiones ipsius, quoad poenam excommunicationis, dignemini reuocare, et a multiplicibus Sacramentis , quae a nobis pro causis leuibus accepit, quae prae multitudine ad mernoriara reuocare non valemus , absoluatis, vt nos et regnum nostrum iure communi et sanc t o r u m P a t r u m institutionibus r e g amur , onera grauia et importabilia, quae nemo potest adimplere, non habentes. Datum in Zolum ( Veterosolii) VII. idus Iunii, anno Gratiae MCCXXXVIII. regni autern nostri anno III. " Apud Raynald. MCCXXXVIII. nro XII. Katona H. C. T. V. p. 819. sqq. A. Cli. 1238. Idem Gregorius Belam regem non excommunicationis solum sententia, sed iuramentorum quoque obligatione absoluit ; ac eidem petita , partim restricte, partirn irrestricte concedit. Gregorius — — illustri regi Vngariae. — Litteras, quas nobis celsitudo Ilegia destinauit gra* 8 * *