Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 1. (Budae, 1829.)

tanles recepimus, et quae continebantur in eis, tam diligenter intelleximus, quam Jibenter agentes gratias Domino Deo nostro, in gratia Dei , quae data est tibi in Cliristo Iesu, quod, iJJo salubriter inspirante, qui habens corda regum in manusua, ea, vlji voluerit, inclinabit. Clar. mem. progeni­torum tuorum exempla sequutus , quanto eis po­tentia es et dignitate sublimior, tanto te illi humi­liori deuotione substernens, qui exaltat liumiles in salutem, ipsum reuerentius veneraris, et sj>on­sam eius Ecclesiam venerabilius reuereris, prout alfectu exhibes et effectu. Fortitudine namque sjti­ritus roboratus ad assumendum negocium contra gentem aposlatricem, populum blasphemantem , haereticos vidclicet et schismaticos terrae Assani, ipsumque Assanum, Dei et Ecclesiae inimicum, illumque cum auxilio Dei et Ecclesiae personaliter persequendum, te promta magnanimitate et ma­gnanimi promtitudine, voluntarie obtulisti, vt sic Dei et, Ecclesiae obsequiis totaliter te adscribas. Propter quod, licet adhuc in minori constituti ofti­cio ac demum ad aj:>icem sumrni Pontificatus assum­ti, personam tuam speciali praerogatiua dilectionis et gratiae amjjlectentes, ad jjrofectum tuum et exaltationem coronae regiae intenderimus diligen­ter; nec tamen quodamrnodo reputantes nos ad id tuis meritis debitores tanto non solum in his, quae in eisdem litteris expressisti, quanturn cum Deo possumus, fauorabiliter exaudire te volumus; sed etiam ad omnia, quae tuum respiciunt commodum ethonorem, projoensius aspiramus, quanto Jiben­lius diuinis et nostris beneplacitis obsecundas. Sed illam de te frduciam gerimus, et sic puritatis tuae zelum discretionis spiritu te credimus moderari ,

Next

/
Oldalképek
Tartalom