Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 1. (Budae, 1829.)

etiam in temporalibus subiicere ; quod ipsi tain plurimum abhorrerent, vt quam plurirni, quos sine pugnae certarnine possemus obtinere , vsque ad mortis periculum se defendere niterentur. No-­bis enim et aliis christianis frequenter imprope­rant , quod Ecclesiae Romanae serui simus. Praeterea, quum circa partes Bulgariae, in terra , quae Zemram nominatur, quae du­dum fuerat desolata, populi multitudo supercre­uerit , qui nondum sunt ad cuiuspiam Episcopi dioecesim applicati, vt eos alicui episcopatui se­cundum nostrum beneplacitum assignare valeamus, a Yestra Sanctitate potestatem tribui postulamus. Item, vt intra Yngariam super terram Assani pro­cedentes, Crucem nobis et nostro exercitui ante­ferre (liceat), in omnes inuasores regni Yngariae, in infideles, et conspiratores contra nostruin Re­gnum Yngariae, donec fuerimus in prosequutione huius negocii, ne propter hoc seruitium Dei va­ieat impediri ; quam sententiam publicari facietis vbique per Episcopos et fratres praedicatores, et minores in Yngaria, ac in regnis et terris vicinis Yngariae. Item petimus, vt nulli regnum Yngariae inuadendum , aut occupanduin concedatur , nisi cui nos permiserimus; et nos et vniuersa, nostro subiecta regno, in protectionem sedis Apostolicae assumatis. Verum, quum nos et nostros, nec ho­noris ambitio , nec diuitiarum cupiditas, quae nobis, diuina gratia largiente , abundanter sunt concessa, sed salus animarum et apostolicae sedis deuotio ad haec exsequenda pro viribus inducat ; e x c o m m u n i c a t i o ii u m sententias, q u a s n o n s o 1 u m i n f e r i o r e s, v e r u m e t i a m m a­iores, ac praelati, ac paene tota Vnga­* •

Next

/
Oldalképek
Tartalom