Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 1. (Budae, 1829.)
nssumlmus ex anirno per nos , aut per nostros, prout expedire \idebimus, Bulgariam et alias terras Assani occupare , et sedi Apostoiicae in spiritualibus, in temporalibus vero nostrae iurisdictioni, Deo cooperante, subiugare ; nisi, quod absit, legitirno fuerimus impedimento praepediti. Quum tamen negocium sit arduum, nec debitum valeat sortiri effectum, nisi vestrum auxilium apponatur; ad ea, quibus specialiter in hoc facto indigemus, a Vestra sanctitate postulanda venerabilem fratrem Iaurinensem Episcopum direximus, qui si propter viarurn discrimina suum ad nos aduentum retardaret, ne dilatio dilficultatem adferat, praecipue propter instantem Gallicorum aduentum, qui per terram nostram transire volunt in partes Bomaniae ; de nostris petitionibus , sine quibus tam difficile comrnode aggredi non possemus, citius certiorari cupientes, per praefati legati nuncium praesentes litteras, nostrarum petitionum seriem continentes, ad sedem apostolicam transmisimus , vt sine morae dispendio ad nos cum Yestrae sanctitatis beneplacito reuertatur. Petimus, vt officium legationis non alii, sed nobis, in terra Assani committatur, vt habeamus potestatem limitandi diaeceses, distinguendi Parochias, et in hac prima institutione potestatem habeamus ibi ponendi Episcopos de consilio praelatorum , et virorum religiosorum ; quia haec omnia beatae memoriae Antecessori nostro , S. Stephano, sunt concessa; illa potissimum ratione, quia si cum legato sedis apostolicae partes illas ingressi fuerirnus; ab vniuersis illarum partium incolis praesumetur , quod non nobis, sed Romanae Ecclesiae, eos velirnus Tom.IY. Vul.I. 8