Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 1. (Budae, 1829.)

cae obcdiret , multis exhortationibus monerc slu­duimus; et, duin super hoc spem habentes, dili­«entius instaremus; Paternitatis Vestrae litteras et venerabilem Patrem Perusinum Episcopum, apo­stolicae sedis legatum , secundo recepimus , qui iuxta suae legationis modum penes nos diligenter institit, et prudenter, de contingentibus nihil omit­tens, \t terras Assoeni (Assani) vtpote schismatici, auctoritate sedis apostolicae, in remissionem pecca­torum occupare dignaremur; quocum tamen nos amicitiarum et cognationis foedera coniunxerunt. Ex inclytae enim recordationis sorore nostra (Ma­ria, superiore anno defuncta) filium habet et here­uem (Colomanum). Et nostris iussionibus sic in omnibus est subiectus, vt non tam amicus, quam subditus videatur; ex cuius impugnatione omnium amicoruin et cognatorum, quos hactenus habeba­mus in partibus llomaniae, offensam incurremus. Vatacius enim nostram neptem (Helenam, e\ Ma­ria sorore natam) suo filio duxit in vxorem; et nostrae carissimae consortis, reginae Vngariae, fra­ter extitit, tanta nobis deuotione coniunctus, vt et se, et sua in nostrum beneplacitum exhibere sit paratus; qui se in persona Assani reputabit impugnari; pro quo tamcn, si ad nostram instan­tiam ad sanctae matris Ecclesiae, quae non solum septies , sed etiam septuagesies septies debet igno­scere delinquenti, conuersus fuerit vnitatem, ve­strae sanctitatis clementiain humiJiter deprecamur, vt eum solita benignitate dignemini recipere. Sa­ne, quia nihil debet amori diuino et animarum saluti praeponi; spe aeternae remunerationis, et apostolicae sedis deuotione ac sinccra dileclione, quam erga nos vos liabcre confidimus, prouocati ,

Next

/
Oldalképek
Tartalom