Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 2. (Budae, 1829.)

semitis iustitie nullatenus diseordare; tum quia ce­ra sigilli appositi in litteris eisdem olim obtentis, fuerat vetustate consumta; tum quia sigillum no­strum post tempus impetrationis earumdem litte­rarum feceramus immutari; omnem ambiguitatem et suspicionem remouere volentes, petitioni sue facilem prebuimus assensum, presens scriptum , sigilli nostri munimine roboratum, de certa con­scientia nostra innouatum, eidem conferentes. Da­tum anno Dominice Incarnationis MCCXXXY. re­gni nostri XXXII. " Ex autographo. eruit Pray. Katona Tom. V. p. 718 - 20. Sigilluin Andreae sub tripliei epigrapbe ; quarum vlti­ma : Islud stgiJlum est verum , alia sigilla sunt falsa u V. Praj Sjnt. Histori. Tab. V. fig, 1. A. Ch. 1235. Idem Andreas donationes priorum regum Ecclesiae Quinque - Ecclesiensi factas , recenset et confirmat ; in compensationem vero sumtuum a Bar­tholomaeo Episcopo Quinque - Ecclesiensi in Arago­niam suscepta legatione factorum , adiectis terris au­get quoque, In nomine Sancte Trinitatis, et indiuidue vni­tatis. Andreas Dei gracia Hungarie , Dalmacie, Croacie , Rame, Seruie , Galicie , Lodomerieque Rex. Omnibus fidey orthodoxe cultoribus, salu­tem sempiternam in auctore salutis. Quoniam plas­matis mundialis caduca condicio primitiua, ex ipsa prothoplausti iactura labem contraxit realiter in posteritatis vniuerse dispendium propagatam , vt radicalis insicio corruptele, quatenus elumpnat et consumpmit nature virtutem humane , sub motu perpetuo | decursantem , catenus tabescam ( labefa­ctata) hominum opera manuum cum tempore de-

Next

/
Oldalképek
Tartalom