Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 2. (Budae, 1829.)
t A. Ch. 1 235. Idetn Andreas fratrihus Templi eleemosynas , et donationes quasuis recipiendi facultatem largitur. Andreas, D. grat. rex Hungariae, vniuersis Christi fidelibus, ad quos presens pagina peruenerit, salutem in vero salutari. Licet regis Celsitudo — — —- desideriis, regali debito exigente, aures benignas porrigere teneatur; horuni iustas petitiones et honestas mancipare debet efFectui, qui pro defensione nominis Christiani , contra Crucis inimicos sanguinem suum fundere non verentur , et totis adspirant affectibus ad gloriam regiam et honorem. Quum igitur fidelis frater de Karop, magister militiae templi per regnum nostrum , a nobis petierit renouari quasdam litteras, domui templi iam pridem a regia largitate concessas, quas nobis ostendit sub hac forma: „ Andreas, D. gr. Ilex Vngariae, vniuersis, ad quos presens pagina peruenerit, salutem et omne bonum. Ad vniuersorum notitiam voiumus peruenire, quod nos ad preces dilecti nostri, fratris C o n o n i s, magistri domus militie templi et aliorum fratrum suorum , talem eis libertatem concessimus, vt, quicunque in regno nostro iiber liomo domui templi aliquam helemosynam, siue terram, siue predia, siue mansiones seruorum vel libertinorum, aut aliquid aliud erogare voluerit, libere de cetero, licentia Dei et nostra, condonare valeat et legare; et ipsi fratres omnem helemosynam libere suscipiant, et tradita possideant absolute; et ne de cetero propter hoc magister teinpli et fratres ad eiusmodi indulgentiam postulandam nos inuestigando laborent, — — pro remedio anime nostre , et antecessorum nostrorum, sigilli nostri munimine iussimus roborare. " Videnles eius petitionein a