Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 2. (Budae, 1829.)
iudicia ipsius continentur, proposuit , in hac forma : P e t r u s de C u h u 1 c u d h , Y i c e P a 1 a t inus, omnibus litteras praesentes inspecturis salutem in vero salutarh Praesentibus notum fieri volumus et futuris: quod quutn Phila magister, Tomas frater eiusdem, et Forcasius Comes de Potoch , Micou, filium Nicolai Comitis ad nostram citassent praesentiam , ipse Micou in quatuor terminis nunquam comparuit ; quem licet de iure pro offensione tot terminorum pro conuicto habere debuissemus, ad conuincendam tamen malitiam eiusdem quintum terminum pristaldo nostro dare praecepimus: qui in ipso quinto termino personaliter comparuit. Contra quem praedictus Fila magister, Tomas frater eius , et F orcasius Comes ta— liter responderunt: quod cum ipse terram ipsius quamdam hereditariam, nomine Maly ipsis ad tempus, videlicet a pascha vsque ad festum Sancti Michaelis sub tali conditione pro sexaginta marcis inuagiasset, quod nisi illo tempore posset remutare, ex tunc iuxta destiiiationem prouincialium vendere eisdem se suscepisset; nec ipse illo tempore assignatUremutasset, nec post transactum tempus, sane ad reuolutionem anni, vt se obligauerat, vendere eisdem voluisset; cui superaddentes tantam gratiam dicebant, quod quamuis ipsum ad vendendam terram suam ordine iudiciario cogere possent, adhuc tamen, si vellet terram suam ^Tfrri, quam illis _obIigauerat, remutare, concedereut. Contra quos, Micou taliter respondit: quod terram suam nomine Maly, quam ipsis obligasset, rcmutare non posset, sed ipsis iuxta flestiiTationem prouincialium venderet; et quia hactentis non vendiderit ipsis , hoc absque grauamine sustinerenL Qui