Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 2. (Budae, 1829.)

conlrario etiam taliter responderunt: vt nisi ipse fratres suos proprios et generationes ipsius statue­ret, ab ipso solo non emerent, ne forte possent impeti ab eis, cum ipsius terra illa sit hereditaria. Quorum nos considerantes intentionem et respon­sionem iustam iudicauimus, vt praedictus Micou fratres suos et generationes ipsius statueret. Saepe autem dictus Micou recepto a nobis termino sexto, fratres ipsius proprios Micam et Otuz dicentes non liabere partem in terra illa nomine Maly , et ge­nerationes suas, videlicet: Tota, Dionysium, Dru­cey, Herbortum, Sixtum, Lucam, Orbanum, nec non et alios , quam plurimos statuit coram nobis, taliter respondentes: quod ipsi nec emerent, nec possent remutare; sed permissione eorum ipse Mi­cou quibus terram illam obligauerat, videlicet Fi­le magistro, Tomae fratri suo, et Forcasio Comi­ti venderet , absque ipsorum omnium contradi­ctione. Qui coram nobis et praesentibus omnibus illis tres partes praedictae terrae File magistro et Toinae fratri suo pro sexaginta septem marcis; et quartam partem Forcasio Comiti pro decem no­uem marcis vendidit perpetuo possidendam, Pri­staldo autem nostro Clemente, filio Truntayl de Nek existente. Nobis autem de iudiciis no­stris praedictus se satisfacturum obligauit. Et vt liaec talis causae facta coram nobis djffinitio non possit reuocari, ad confirmationem eiusdein litte­ras nostras sub sigillo nostro dare iussimus memo­riales. Anno ab Incarnatione Domini MCCXXX. quarto. Nos autem Comes Palatinus intuentes et considerantes omnia ista, quae praediximus , esse lusta , et ordine iudiciario processa , quae etiam nobis scientibus facta sunt, ad diffinitionem ipsius

Next

/
Oldalképek
Tartalom