Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 2. (Budae, 1829.)

terminum , impendisti; propter quod denunciato­res praedicti , te incidisse in easdem sententias, publice nunciarunt, prout in eorum litteris per­speximus plenius Gontineri. Quum igitur nos su­per quibusdam articuiis per nuncios tuos duxeris consuiendos, et nos bilariter tuos nuncios videa­mus, et recipiamus gratantej; aegre tamen ferre non debet regia magnitudo, quod, quamdiu sen­tentiarum nexibus subiacet praemissarum, suis non possumus consultationibus respondere: quia, quo vniuersalis Ecclesiae sollicitudo principalius nobis imminet; eo de honestate ipsius tenemur solliciti­us cogitare ; ne , per iniuriam, vel negligentiam nostram, notam alicuius detractionis incurrat. Et quamquam tui nuncii nisi fuerint probare satisfa­ctionem plenariam coram nobis ; nihii exinde ostendere potuerunt. Monemus itaque Magnificen­tiam regiam et hortamur, obsecrantes per Patrem, Filium, et Spiritum Sanctum, et per aspersionem sanguinis Crucifixi, quatenus prudenter attendens, quod nihil prodest homini, si mundum vniuersum lucretur, animae vero suae sustineat detrimentum, et quod non debet vsque adeo praeferri caro spi­ritui, et sensualitas rationi, vt praeponatur vtili­tati voluptas; quodque gratum tibi esse debuit et acceptum, quod ad compositionem cum praeno­minatis ecclesiis deuenisti , quae promisisti, sine dilVicultate qualibet, iuxta compositionem eamdem exsoiuas. Cum nihil vtilitati tuae deposcat, si, quae sunt aliena, reddantur. Nos enim damus denun­ciatoribus ipsis nostris litteris in mandatis, vt te satisfactionem debitam impendente, Tibi praemissas sententias studeant relaxare. Ceterum ne claues Ecclesiae contemnere videaris, quod valde pericu-

Next

/
Oldalképek
Tartalom