Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 2. (Budae, 1829.)

losum existeret, cum ex solo contemptu, quoad Deum fortius ligareris ; praedictas sententias quo­usque satisfactum fuerit, cures humiliter obserua­ri. — — Datum Reate, Y. Kalendas Augusti. Anno VIII." Ex reg. an. VIIF. epist. 198. Apud Raynal. ad A. MCCXXXIV. nro XXXVI. Katona Tom. V. p. 699. Nemo dedit integrum. A. Ch. 1234. Idem Gregorius Episcopum Bosnensem , satis­factione per Iiegem praestita, sententiam relaxare iubet. Gregorius — Episcopo Bosnensi, — dilecto Filio Priori Ordinis Praedicatorum Strigon. — Mi­nistro Ordinis Minorum in Hungaria — Quia vbi amor, ibi oculus; vbi dolor ibi manus; ex multa affectione personam A. Ulustris Regis Hungariae specialius amplexamur: — (vt supra congrue mu­tatis mutandis — aliena reddantur). Ceterum ne claues Ecclesiae contemnere videatur, quod valde periculosum existeret, cum ex solo contemptu quoad Deum fortius ligaretur; praedictas senten­tias, quousque satisfactum fuerit, curet humiliter obseruari. Quo circa discretioni Yestrae per Apo­stolica scripta mandamus , quatenus praefato rege satisfactionem debitam impendente, studeatis prae­missas sententias relaxare. Quod si non omnes , Tu frater Episcope cum eorum altero — Datum Spo­leti XVII. kal. Septemb. Anno octauo. Ibidem nro. CCIII. "

Next

/
Oldalképek
Tartalom