Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 2. (Budae, 1829.)

quod in ea Canonieorum numerus debeat merito augmentari, auctoritate Sedis Apostolicae semper salua. Nuili ergo nostrae confirmationis — Si quis autem — Datum Reate XI. Kal. Iulii an. VIII. E libro VHf. CLXXXVIII. A. Ch• 1234. Gregorius PP. IX. Robertum, Strigon. quod sententiarn executioni dari impediuerit, redarguit , ad causamque dicendam Romam euocat. Gregorius Episcopus , Seruus Seruorum Dei, ven. fratri nostro Archiepiscopo Strigonien­si, salutem et apostolicam benedictionem. Quum iam pridem euangelici patris familias vineae epe­rarius deputatus, vsque ad nonam horam profece­ris laudabiiiter in eadem ; sic circa vndecimam de­bueras te gessisse, vt laborem tuum Dominus vi­neae pari cum paucis operariis denario compensa­ret; et qui tamquam arbor vtilis protuleras hacte­nus fructus bonos, circa aetatis tuae vesperam proferre debueras meliores, quum finis non pugna coronet. Sed ecce , dolentes referimus , et scribi­mus cum pudore, quum olirn diiectus filius noster I. Praenestinus electus, tum A. S. legatus, de — illustris regis Vngariae, tuae et aliorum Praelato­rum assensu, in eundem et quosdain regni magna­tes, nisi infra praefixum sibi ab ipso Legato de voluntate sua terminum , iuxta quod tractatum et ordinatum fuerat, inter ipsos, laesis Ecclesiis satis­faceret , et adimpleret omnia, quae in suis litteris continentur, et generaliter omnes in illos, qui con­sulendo, vel suggerendo > vel alio modo scienter, quo minus hoc fieret, impedimentum praestarent, excommunicationis, et in curiam ipsius regis interdi-

Next

/
Oldalképek
Tartalom