Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 2. (Budae, 1829.)

non verentes illud incurrere maledictum: Vae, qui desjDiciunt Sion, et confidunt in monte Sama­riae dicentes: Non est nobis pars in Deo, nec liae­reditas in filio Isai. Et Jicet in omnem terram in­tonuerit sermo Dei, curn coeli eius gloriam enar­rent, et adhuc per locorum Antistites et alios patris familias operarios effundatur imber euangelicae veritatis ; sic tamen, prout in ortu crescentis Eccle­siae Doctor egregius profitetur, oportet esse hae­reses, vt qui probati sunt, manifesti fiant; ad praesens plurimi peccatorum pondere deprimun­tur, et obscuratur cor eorum, vt ad rectitudi­nein anfractus non reuocent , quos sequuntur; sed velut domus exasperans et praeuaricans legem Christi, ad amaritudinem doctrinae prosiliant in­sensatae. Sicut eniin nostris est auribus intima­tum, tanta in Bosnia, et vicinis prouinciis excre­uit copia perfidorum, quod iam tota terra velut deserta et inuia luget et languet, spinis eam re­plentibus et vrticis; factaque est cubile draconum et pascua Struthionum. Vnde nos zelus commedit animarum volentes cum infirmantibus infirmari et apponere paterna consilia, quibus exhibeatur vul­neribus medicina , vt curam , qLiantum in nobis fLierit suscipiat plaga bitumen. Ecce dilectuin filium , priorem Monasterii S. Bartliolomaei de trisulco, Cartusiensis Ordinis, virum vtique secundum cor nostrum, amicum Dei, potentem in opere ac ser­mone, qui paupertatem Christi pauperis imitando in despecto habitu, et ardenti spiritu non perti­mescit accedere ad liberandas animas diabolicafrau­de deceptas, ad partes ipsas et concesso sibi plenae legationis o/licio , duximus destinandum ; vt au­ctore Domino tanquam diligens cultor agri domi-

Next

/
Oldalképek
Tartalom