Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 2. (Budae, 1829.)
«Ici, euellat et destruat, dissipet et disperdat , aediiicet et piantet prout sibi Dominus ministrabit. Monemus itaque Yniuersitatem Yestram attente et bortamur in Domino , per Apostolica vobis scripta praecipiendo mandantes , quatenus praefatum Priorem, tanquam legatum sedis Apostolicae, imo personam nostram , in eo recipientes liilariter , et lioneste tractantes , ipsius salutaribus monitis et mandatis pronis mentibus intendatis; et quae inter vos statuenda duxerit, tanquam deuotionis fiiii, teneatis firmiter et seruetis; de cuius circumspectione prouida illam fiduciam obtinemus, quod dirigente Domino gressus eius de sparso semine reporlabit cum exsultatione manipulos fructuum aeternorum ; alioquin sententiaui, quam rite tulerit in rebelles , ratam habebimus et faciemus auctore Domino inuiolabiliter obseruari; non obstante, quod vestrum aliqui sunt exempti. Vt autem nihil omnino desit, ad tam sanctum negocium prosequendum, vniuersis CcthoJicis, qui ab eodem Priore commoniti Crucis assumpto charactere, ad liaereticorum exterminium se accinxerint, illam indulgentiam , illudque priuilegium elargimur, quae accedentilras in terrae sacrae subsidium conceduntur. Datum Laterani. Idibus Februarii Anno VII." E libro VIL nro CXLVII. Ji. Ch. 1254. Idem Gregorius Abhati et Conuentui Ilonestae Vallis de Posega, Cisterciensis Ordinis, ad hospitale ab A. Episcopo Colocensi erectum idoneos rectores transmittendos praecipit. Gregorius Episcopus, Seruus seruorum Dei , dilectis filiis — Abbati et Conuentui Honeste valJis