Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 2. (Budae, 1829.)
siae tuae coram eodem Legato esse debitas recognouit, tibi et successoribus tuis perpetuis temporibus integre soluturos. Nos igitur, precibus tuis grato concurrentes assensu , compositionem ipsam sicut sine prauitate prouide facta est, et ab vtraque parte sponte recepta, auctoritate Apostolica eonfirmamus — communimus. Nulli ergo nostrae confirmationis — Si quis autem — Datum Laterani X. Kal. Febr. Anno septimo. E libru VII. Greg. nro- CXXXVIII. ul. Ch. 1231. Idem Gregorius EpLscopum Bosnensem a zelo haeresim exstirpandi collaudat , ac Ln eorum exterminium profecturis ea: dern LndnlgentLas, quae Ln suhsLJLurn i rrae sacrae profcincentLbus sunt concessae, largLendL potestatem eLdern confert. Gregorius — Arcbiepiscopis et Episcopis, Abbatibus, et aliis Ecclesiarum Praelatis , ac vniuersis Christi fidelibus per — Dalmatiam, Bosniatn , Croatiam, Seruiam et alias partes Siauoniae, constitutis — Miserias et aerumnas, angustias et pressuras, quibus vniuersum corpus Ecclesiae a planta pedis vsque ad verticem miserabiliter concutitur et turbatur, intentissime cogitantes, vehementi dolore cordis afiicimur, et eo molestius angimur, quo specialius illius tenemur imitari vestigia, qui infirmabatur iufirmantibus fratribus, et scandalizatis aliis vrebatur. Nam excursus seculi tendentis ad exitum tot errorum laqueis humanae conditionis miseriam irretiuit, tot aduersorum contagiis maculauit, quod multi despectis Sion finibus, ad excelsa Samariae conscendentes suos liniant parietes bitumine dogmatum Haereticae prauitalis,